3 Et judicabit inter populos multos,et corripiet gentes fortes usque in longinquum :et concident gladios suos in vomeres,et hastas suas in ligones :non sumet gens adversus gentem gladium,et non discent ultra belligerare.
4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam,et non erit qui deterreat,quia os Domini exercituum locutum est.
5 Quia omnes populi ambulabuntunusquisque in nomine dei sui ;nos autem ambulabimusin nomine Domini Dei nostri,in æternum et ultra.
6 In die illa, dicit Dominus,congregabo claudicantem,et eam quam ejeceram colligam,et quam afflixeram :
7 et ponam claudicantem in reliquias,et eam quæ laboraverat, in gentem robustam :et regnabit Dominus super eos in monte Sion,ex hoc nunc et usque in æternum.
8 Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion,usque ad te veniet,et veniet potestas prima,regnum filiæ Jerusalem.
9 Nunc quare mœrore contraheris ?numquid rex non est tibi,aut consiliarius tuus periit,quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?