4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam,et non erit qui deterreat,quia os Domini exercituum locutum est.
5 Quia omnes populi ambulabuntunusquisque in nomine dei sui ;nos autem ambulabimusin nomine Domini Dei nostri,in æternum et ultra.
6 In die illa, dicit Dominus,congregabo claudicantem,et eam quam ejeceram colligam,et quam afflixeram :
7 et ponam claudicantem in reliquias,et eam quæ laboraverat, in gentem robustam :et regnabit Dominus super eos in monte Sion,ex hoc nunc et usque in æternum.
8 Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion,usque ad te veniet,et veniet potestas prima,regnum filiæ Jerusalem.
9 Nunc quare mœrore contraheris ?numquid rex non est tibi,aut consiliarius tuus periit,quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?
10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens,quia nunc egredieris de civitate,et habitabis in regione,et venies usque ad Babylonem :ibi liberaberis,ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.