7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum,aut in multis millibus hircorum pinguium ?numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,fructum ventris mei pro peccato animæ meæ ?
8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus requirat a te :utique facere judicium,et diligere misericordiam,et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
9 Vox Domini ad civitatem clamat,et salus erit timentibus nomen tuum :audite, tribus, et quis approbabit illud ?
10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,et mensura minor iræ plena.
11 Numquid justificabo stateram impiam,et saccelli pondera dolosa ?
12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,et habitantes in ea loquebantur mendacium,et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.