1 Diligite justitiam, qui judicatis terram.Sentite de Domino in bonitate,et in simplicitate cordis quærite illum :
2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,apparet autem eis qui fidem habent in illum.
3 Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;probata autem virtus corripit insipientes.
4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,nec habitabit in corpore subdito peccatis.
5 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,et corripietur a superveniente iniquitate.