Sapientiæ 4 VULG

1  O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !immortalis est enim memoria illius,quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.

2  Cum præsens est, imitantur illam,et desiderant eam cum se eduxerit ;et in perpetuum coronata triumphat,incoinquinatorum certaminum præmium vincens.

3  Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,et spuria vitulamina non dabunt radices altas,nec stabile firmamentum collocabunt.

4  Etsi in ramis in tempore germinaverint,infirmiter posita, a vento commovebuntur,et a nimietate ventorum eradicabuntur.

5  Confringentur enim rami inconsummati ;et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,et ad nihilum apti.

6  Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.

7  Justus autem si morte præoccupatus fuerit,in refrigerio erit ;

8  senectus enim venerabilis est non diuturna,neque annorum numero computata :cani autem sunt sensus hominis,

9  et ætas senectutis vita immaculata.

10  Placens Deo factus est dilectus,et vivens inter peccatores translatus est.

11  Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,aut ne fictio deciperet animam illius.

12  Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.

13  Consummatus in brevi,explevit tempora multa ;

14  placita enim erat Deo anima illius :propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.Populi autem videntes, et non intelligentes,nec ponentes in præcordiis talia,

15  quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,et respectus in electos illius.

16  Condemnat autem justus mortuus vivos impios,et juventus celerius consummata longam vitam injusti.

17  Videbunt enim finem sapientis,et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,et quare munierit illum Dominus.

18  Videbunt, et contemnent eum ;illos autem Dominus irridebit.

19  Et erunt post hæc decidentes sine honore,et in contumelia inter mortuos in perpetuum :quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,et commovebit illos a fundamentis,et usque ad supremum desolabuntur,et erunt gementes, et memoria illorum peribit.

20  Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19