12 Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
13 Quoniam Deus mortem non fecit,nec lætatur in perditione vivorum.
14 Creavit enim ut essent omnia,et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :et non est in illis medicamentum exterminii,nec inferorum regnum in terra.
15 Justitia enim perpetua est, et immortalis.
16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;et sponsiones posuerunt ad illam,quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.