6 Benignus est enim spiritus sapientiæ,et non liberabit maledicum a labiis suis :quoniam renum illius testis est Deus,et cordis illius scrutator est verus,et linguæ ejus auditor.
7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,nec præteriet illum corripiens judicium.
9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,ad correptionem iniquitatum illius.
10 Quoniam auris zeli audit omnia,et tumultus murmurationum non abscondetur.
11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,et a detractione parcite linguæ :quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,os autem quod mentitur occidit animam.
12 Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.