4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,per contemptibile lignum justum gubernans.
5 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,scivit justum, et conservavit sine querela Deo,et in filii misericordia fortem custodivit.
6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim :
7 quibus in testimonium nequitiæfumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
8 Sapientiam enim prætereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
9 Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit.
10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,et ostendit illi regnum Dei,et dedit illi scientiam sanctorum ;honestavit illum in laboribus,et complevit labores illius.