20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare,sed et aspectus per timorem occidere.
21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,persecutionem passi ab ipsis factis suis,et dispersi per spiritum virtutis tuæ :sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper :et virtuti brachii tui quis resistet ?
23 Quoniam tamquam momentum stateræ,sic est ante te orbis terrarum,et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ;et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
25 Diligis enim omnia quæ sunt,et nihil odisti eorum quæ fecisti ;nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?