23 Quoniam tamquam momentum stateræ,sic est ante te orbis terrarum,et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ;et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
25 Diligis enim omnia quæ sunt,et nihil odisti eorum quæ fecisti ;nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,qui amas animas.