3 Steterunt contra hostes,et de inimicis se vindicaverunt.
4 Sitierunt, et invocaverunt te,et data est illis aqua de petra altissima,et requies sitis de lapide duro.
5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illoruma defectione potus sui,et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :
6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,humanum sanguinem dedisti injustis.
8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,dedisti illis abundantem aquam insperate,
9 ostendens per sitim quæ tunc fuit,quemadmodum tuos exaltares,et adversarios illorum necares.