6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,humanum sanguinem dedisti injustis.
8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,dedisti illis abundantem aquam insperate,
9 ostendens per sitim quæ tunc fuit,quemadmodum tuos exaltares,et adversarios illorum necares.
10 Cum enim tentati sunt,et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
11 Hos quidem tamquam pater monens probasti ;illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.