13 Non enim est alius deus quam tu,cui cura est de omnibus,ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
14 Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirentde his quos perdidisti.
15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,exterum æstimas a tua virtute.
16 Virtus enim tua justitiæ initium est,et ob hoc quod Dominus es,omnibus te parcere facis.
17 Virtutem enim ostendis tu,qui non crederis esse in virtute consummatus,et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,et cum magna reverentia disponis nos :subest enim tibi, cum volueris posse.
19 Docuisti autem populum tuum per talia opera,quoniam oportet justum esse et humanum ;et bonæ spei fecisti filios tuos,quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.