1 Vani autem sunt omnes hominesin quibus non subest scientia Dei ;et de his quæ videntur bona,non potuerunt intelligere eum qui est,neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :
2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,rectores orbis terrarum deos putaverunt.
3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt,sciant quanto his dominator eorum speciosior est :speciei enim generator hæc omnia constituit.
4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :