11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,et hujus docte eradat omnem corticem,et arte sua ususdiligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;
12 reliquiis autem ejus operisad præparationem escæ abutatur,
13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit,lignum curvum et vorticibus plenumsculpat diligenter per vacuitatem suam,et per scientiam suæ artis figuret illud,et assimilet illud imagini hominis,
14 aut alicui ex animalibus illud comparet :perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;
15 et faciat ei dignam habitationem,et in pariete ponens illud,et confirmans ferro
16 ne forte cadat,prospiciens illi :sciens quoniam non potest adjuvare se :imago enim est, et opus est illi adjutorium.
17 Et de substantia sua, et de filiis suis,et de nuptiis votum faciens inquirit :non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.