3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt,sciant quanto his dominator eorum speciosior est :speciei enim generator hæc omnia constituit.
4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :
5 a magnitudine enim speciei et creaturæcognoscibiliter poterit creator horum videri.
6 Sed tamen adhuc in his minor est querela ;et hi enim fortasse errant,Deum quærentes, et volentes invenire.
7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
8 Iterum autem nec his debet ignosci.
9 Si enim tantum potuerunt scireut possent æstimare sæculum,quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?