1 Iterum alius navigare cogitans,et per feros fluctus iter facere incipiens,ligno portante se, fragilius lignum invocat.
2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,et artifex sapientia fabricavit sua.
3 Tua autem, Pater, providentia gubernat :quoniam dedisti et in mari viam,et inter fluctus semitam firmissimam,
4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,etiam si sine arte aliquis adeat mare.
5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,spes orbis terrarum ad ratem confugiens,remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;