14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,et ideo brevis illorum finis est inventus.
15 Acerbo enim luctu dolens pater,cito sibi rapti filii fecit imaginem ;et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,nunc tamquam deum colere cœpit,et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,hic error tamquam lex custoditus est,et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
17 Et hos quos in palam homines honorare non poterantpropter hoc quod longe essent,e longinquo figura eorum allata,evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
18 Provexit autem ad horum culturamet hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,nunc deum æstimaverunt.