18 Provexit autem ad horum culturamet hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,nunc deum æstimaverunt.
21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,sed et in magno viventes inscientiæ bello,tot et tam magna mala pacem appellant.
23 Aut enim filios suos sacrificantes,aut obscura sacrificia facientes,aut insaniæ plenas vigilias habentes,
24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :sed alius alium per invidiam occidit,aut adulterans contristat,