22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,sed et in magno viventes inscientiæ bello,tot et tam magna mala pacem appellant.
23 Aut enim filios suos sacrificantes,aut obscura sacrificia facientes,aut insaniæ plenas vigilias habentes,
24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :sed alius alium per invidiam occidit,aut adulterans contristat,
25 et omnia commista sunt : sanguis, homicidium,furtum et fictio, corruptio et infidelitas,turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
26 Dei immemoratio, animarum inquinatio,nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
27 Infandorum enim idolorum culturaomnis mali causa est, et initium et finis.
28 Aut enim dum lætantur insaniunt,aut certe vaticinantur falsa,aut vivunt injuste, aut pejerant cito.