26 Dei immemoratio, animarum inquinatio,nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
27 Infandorum enim idolorum culturaomnis mali causa est, et initium et finis.
28 Aut enim dum lætantur insaniunt,aut certe vaticinantur falsa,aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,male jurantes noceri se non sperant.
30 Utraque ergo illis evenient digne,quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,et juraverunt injuste,in dolo contemnentes justitiam.
31 Non enim juratorum virtus,sed peccantium pœna,perambulat semper injustorum prævaricationem.