8 per manus autem quod fit idolum,maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :quia ille quidem operatus est,illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;
10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,et in tentationem animabus hominum,et in muscipulam pedibus insipientium.
12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,et adinventio illorum corruptio vitæ est :
13 neque enim erant ab initio,neque erunt in perpetuum.
14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,et ideo brevis illorum finis est inventus.