16 Homo enim fecit illos ;et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.Melior enim est ipse his quos colit,quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
18 Sed et animalia miserrima colunt ;insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.