2 Etenim si peccaverimus, tui sumus,scientes magnitudinem tuam ;et si non peccaverimus,scimus quoniam apud te sumus computati.
3 Nosse enim te, consummata justitia est ;et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
4 Non enim in errorem induxit noshominum malæ artis excogitatio,nec umbra picturæ labor sine fructu,effigies sculpta per varios colores :
5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
7 Sed et figulus mollem terram premens,laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,et similiter quæ his sunt contraria :horum autem vasorum quis sit usus,judex est figulus.
8 Et cum labore vano deum fingit de eodem lutoille qui paulo ante de terra factus fuerat,et post pusillum reducit se unde acceptus est,repetitus animæ debitum quam habebat.