5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
7 Sed et figulus mollem terram premens,laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,et similiter quæ his sunt contraria :horum autem vasorum quis sit usus,judex est figulus.
8 Et cum labore vano deum fingit de eodem lutoille qui paulo ante de terra factus fuerat,et post pusillum reducit se unde acceptus est,repetitus animæ debitum quam habebat.
9 Sed cura est illi non quia laboraturus est,nec quoniam brevis illi vita est :sed concertatur aurificibus et argentariis ;sed et ærarios imitatur,et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
10 Cinis est enim cor ejus,et terra supervacua spes illius,et luto vilior vita ejus :
11 quoniam ignoravit qui se finxit,et qui inspiravit illi animam quæ operatur,et qui insufflavit ei spiritum vitalem.