1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,escam parans eis ortygometram :
3 ut illi quidem, concupiscentes escampropter ea quæ illis ostensa et missa sunt,etiam a necessaria concupiscentia averterentur.Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
4 Oportebat enim illis sine excusatione quidemsupervenire interitum exercentibus tyrannidem ;his autem tantum ostenderequemadmodum inimici eorum exterminabantur.