14 Homo autem occidit quidem per malitiam ;et cum exierit spiritus, non revertetur,nec revocabit animam quæ recepta est.
15 Sed tuam manum effugere impossibile est.
16 Negantes enim te nosse impii,per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :novis aquis, et grandinibus,et pluviis persecutionem passi,et per ignem consumpti.
17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,plus ignis valebat :vindex est enim orbis justorum.
18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,sed ut ipsi videntes scirentquoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
19 Et quodam tempore in aquasupra virtutem ignis exardescebat undique,ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,omne delectamentum in se habentem,et omnis saporis suavitatem.