18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,sed ut ipsi videntes scirentquoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
19 Et quodam tempore in aquasupra virtutem ignis exardescebat undique,ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,omne delectamentum in se habentem,et omnis saporis suavitatem.
21 Substantia enim tua dulcedinem tuam,quam in filios habes, ostendebat ;et deserviens uniuscujusque voluntati,ad quod quisque volebat convertebatur.
22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant :ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabatignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;
23 hic autem iterum ut nutrirentur justi,etiam suæ virtutis oblitus est.
24 Creatura enim tibi factori deserviens,exardescit in tormentum adversus injustos,et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.