23 hic autem iterum ut nutrirentur justi,etiam suæ virtutis oblitus est.
24 Creatura enim tibi factori deserviens,exardescit in tormentum adversus injustos,et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :
26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
27 Quod enim ab igne non poterat exterminari,statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :
28 ut notum omnibus essetquoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,et ad ortum lucis te adorare.
29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,et disperiet tamquam aqua supervacua.