4 Oportebat enim illis sine excusatione quidemsupervenire interitum exercentibus tyrannidem ;his autem tantum ostenderequemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
6 Sed non in perpetuum ira tua permansit,sed ad correptionem in brevi turbati sunt,signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
7 Qui enim conversus est,non per hoc quod videbat sanabatur,sed per te, omnium salvatorem.
8 In hoc autem ostendisti inimicis nostrisquia tu es qui liberas ab omni malo.
9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,et non est inventa sanitas animæ illorum,quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :misericordia enim tua adveniens sanabat illos.