7 Qui enim conversus est,non per hoc quod videbat sanabatur,sed per te, omnium salvatorem.
8 In hoc autem ostendisti inimicis nostrisquia tu es qui liberas ab omni malo.
9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,et non est inventa sanitas animæ illorum,quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,et velociter salvabantur :ne in altam incidentes oblivionemnon possent tuo uti adjutorio.
12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,et deducis ad portas mortis, et reducis.