11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
12 Et dum ab intus minor est exspectatio,majorem computat inscientiam ejus causæ,de qua tormentum præstat.
13 Illi autem qui impotentem vere noctem,et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,eumdem somnum dormientes,
14 aliquando monstrorum exagitabantur timore,aliquando animæ deficiebant traductione :subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
15 Deinde si quisquam ex illis decidisset,custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor,aut agri laborum operarius præoccupatus esset,ineffugibilem sustinebat necessitatem ;
17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.Sive spiritus sibilans,aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,aut vis aquæ decurrentis nimium,