17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.Sive spiritus sibilans,aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,aut vis aquæ decurrentis nimium,
18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum,aut ludentium animalium cursus invisus,aut mugientium valida bestiarum vox,aut resonans de altissimis montibus echo :deficientes faciebant illos præ timore.
19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,et non impeditis operibus continebatur.
20 Solis autem illis superposita erat gravis nox,imago tenebrarum quæ superventura illis erat :ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.