2 Dum enim persuasum habent iniquiposse dominari nationi sanctæ,vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti,inclusi sub tectis,fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis,tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,paventes horrende,et cum admiratione nimia perturbati.
4 Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat,quoniam sonitus descendens perturbabat illos,et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,nec siderum limpidæ flammæilluminare poterant illam noctem horrendam.
6 Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
7 Et magicæ artis appositi erant derisus,et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
8 Illi enim qui promittebanttimores et perturbationes expellere se ab anima languente,hi cum derisu pleni timore languebant.