9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,tremebundi peribant,et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
10 Cum sit enim timida nequitia,dat testimonium condemnationis :semper enim præsumit sæva,perturbata conscientia :
11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
12 Et dum ab intus minor est exspectatio,majorem computat inscientiam ejus causæ,de qua tormentum præstat.
13 Illi autem qui impotentem vere noctem,et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,eumdem somnum dormientes,
14 aliquando monstrorum exagitabantur timore,aliquando animæ deficiebant traductione :subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
15 Deinde si quisquam ex illis decidisset,custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.