1 Sanctis autem tuis maxima erat lux,et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;
2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,et ut esset differentia, donum petebant.
3 Propter quod ignis ardentem columnamducem habuerunt ignotæ viæ,et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
4 Digni quidem illi carere luce,et pati carcerem tenebrarum,qui inclusos custodiebant filios tuos,per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
5 Cum cogitarent justorum occidere infantes,et uno exposito filio et liberato,in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animæquiores essent.
7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio.