11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,et popularis homo regi similia passus.
12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,mortuos habebant innumerabiles :nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,quoniam uno momento quæ erat præclariornatio illorum exterminata est.
13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,spoponderunt populum Dei esse.
14 Cum enim quietum silentium contineret omnia,et nox in suo cursu medium iter haberet,
15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :et stans, replevit omnia morte,et usque ad cælum attingebat stans in terra.
17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,et timores supervenerunt insperati.