14 Cum enim quietum silentium contineret omnia,et nox in suo cursu medium iter haberet,
15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :et stans, replevit omnia morte,et usque ad cælum attingebat stans in terra.
17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,et timores supervenerunt insperati.
18 Et alius alibi projectus semivivus,propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,ne inscii quare mala patiebantur perirent.
20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,et commotio in eremo facta est multitudinis :sed non diu permansit ira tua.