4 Digni quidem illi carere luce,et pati carcerem tenebrarum,qui inclusos custodiebant filios tuos,per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
5 Cum cogitarent justorum occidere infantes,et uno exposito filio et liberato,in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animæquiores essent.
7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio.
8 Sicut enim læsisti adversarios,sic et nos provocans magnificasti.
9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;similiter et bona et mala recepturos justos,patrum jam decantantes laudes.
10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.