5 Cum cogitarent justorum occidere infantes,et uno exposito filio et liberato,in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animæquiores essent.
7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio.
8 Sicut enim læsisti adversarios,sic et nos provocans magnificasti.
9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;similiter et bona et mala recepturos justos,patrum jam decantantes laudes.
10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,et popularis homo regi similia passus.