11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium,cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra :et vexationes peccatoribus supervenerunt,non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum :juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
13 Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt :alii quidem ignotos non recipiebant advenas ;alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
14 Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat,quoniam inviti recipiebant extraneos.
15 Qui autem cum lætitia receperunt hosqui eisdem usi erant justitiis,sævissimis afflixerunt doloribus.
16 Percussi sunt autem cæcitate :sicut illi in foribus justi,cum subitaneis cooperti essent tenebris,unusquisque transitum ostii sui quærebat.
17 In se enim elementa dum convertuntur,sicut in organo qualitatis sonus immutatur,et omnia suum sonum custodiunt :unde æstimari ex ipso visu certo potest.