17 In se enim elementa dum convertuntur,sicut in organo qualitatis sonus immutatur,et omnia suum sonum custodiunt :unde æstimari ex ipso visu certo potest.
18 Agrestia enim in aquatica convertebantur,et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
19 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
20 Flammæ e contrario corruptibilium animaliumnon vexaverunt carnes coambulantium,nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam.In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,et honorasti, et non despexisti,in omni tempore et in omni loco assistens eis.