1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte :Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,et non est refrigerium in fine hominis,et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
2 Quia ex nihilo nati sumus,et post hoc erimus tamquam non fuerimus.Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :
3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum,et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,et a calore illius aggravata.
4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum,et non est reversio finis nostri :quoniam consignata est, et nemo revertitur.
6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus,et non prætereat nos flos temporis.