20 Morte turpissima condemnemus eum ;erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt :excæcavit enim illos malitia eorum.
22 Et nescierunt sacramenta Dei :neque mercedem speraverunt justitiæ,nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :
25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.