4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum,et non est reversio finis nostri :quoniam consignata est, et nemo revertitur.
6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus,et non prætereat nos flos temporis.
8 Coronemus nos rosis antequam marcescant ;nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ.Ubique relinquamus signa lætitiæ,quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,nec veterani revereamur canos multi temporis :