9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ.Ubique relinquamus signa lætitiæ,quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,nec veterani revereamur canos multi temporis :
11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ;quod enim infirmum est, inutile invenitur.
12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,et contrarius est operibus nostris,et improperat nobis peccata legis,et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
13 Promittit se scientiam Dei habere,et filium Dei se nominat.
14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
15 Gravis est nobis etiam ad videndum,quoniam dissimilis est aliis vita illius,et immutatæ sunt viæ ejus.