1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt,et non tanget illos tormentum mortis.
2 Visi sunt oculis insipientium mori,et æstimata est afflictio exitus illorum,
3 et quod a nobis est iter exterminium ;illi autem sunt in pace :
4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt,spes illorum immortalitate plena est.
5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,quoniam Deus tentavit eos,et invenit illos dignos se.
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos,et quasi holocausti hostiam accepit illos,et in tempore erit respectus illorum.