16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,et sine honore erit novissima senectus illorum :
18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,nec in die agnitionis allocutionem.
19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.