7 Fulgebunt justiet tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem,et fideles in dilectione acquiescent illi,quoniam donum et pax est electis ejus.
10 Impii autem secundum quæ cogitaveruntcorreptionem habebunt :qui neglexerunt justum,et a Domino recesserunt.
11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :et vacua est spes illorum,et labores sine fructu,et inutilia opera eorum.
12 Mulieres eorum insensatæ sunt,et nequissimi filii eorum.
13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;