1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !immortalis est enim memoria illius,quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
2 Cum præsens est, imitantur illam,et desiderant eam cum se eduxerit ;et in perpetuum coronata triumphat,incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,et spuria vitulamina non dabunt radices altas,nec stabile firmamentum collocabunt.
4 Etsi in ramis in tempore germinaverint,infirmiter posita, a vento commovebuntur,et a nimietate ventorum eradicabuntur.